- PLANCTU
- PLANCTUdilectorum aut agnatorum hominum, magis affici umbras mortuorum, quam omnibus aliis, licet sumptuosis officiis, Gentilibus olim creditum. Statius, l. 2. Sylv. 6. v. 90.——— nec quod tibi Setia canosRestinxit cineres, gremio nec lubricus ossaQuod vallavit onyx, Miseris acceptius umbris,Quam gemitus ———Vide multis locis Ausonii Parentalia et Professores, nimium quidem ad Gentilium mores et leges facti Poetae. Eô fine pectora nudabant, ut illa inter gemitus ac lamenta contunderent. Idem Statius, l. 5. Sylv. 5. Epicedio in Filium, v. 13.——— Huc patres, et apertô pectore matresConveniant. ———In cuiusmodi corporum contusionibus mirifica fuit Idololatrarum stultitia, quam, non bene fecerunt, qui sub prima Ecclesia sunt aemulati, vide hac de re pluribus Barthium, in Superstitionum Commentario. Neque vero pectus solum sed et faciem nonnumquam plangentes percutlebant. Idem Poeta, ibid. v. 11.——— ——— Cernite fletus,Liventesque genas, et credite planctibus ———et humeros, Seneca mox laudandus. Brachia item lacerabant. Firmicus de Errore Superstitionum, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum reserant cicatrices. M. Florus Declam. X. Mulier, quae sanguinantes ad Iudices porrigit lacertos, quae scissô laniatôque vultu magnô dolore cogitur. Claudian. de Raptu, l. 2. v. 248.———— planctuque lacertosVerberat ————Statius iterum, Theb. l. 14. v. 109.———— manant lacera ora cruentisUnguibus et molles planctu crevêre lacerti.Item, l. 2. sylv. 1. v. 23.Teque Patrum gemitus superantem et brachia matrum.Ad quem locum vide Animadvers. Casp. Barthii, plura vero hanc in rem, apud eundem, ad Claudian. d. 1. apud Farnabium item Gronoviumque, Not. ad Troades Senecae, Actu 1. ubi Hectoren plangentium habitum pluribus describit Tragicus, v. 83.Hec. Fidae casus nostri comites.Solvite crinem, per colla fluantMaesta capilli tepido TroiaePulvere turpes, paret exsertosturba lacertos, veste remissâSubstringe sinus, uteroque tenusPateant artus, cui coniugioPectora velas captive pudor?Cingat tunicas palla solutas.Vacet ad crebi verbera planctusFuribunda manus, placet hic habitus.et quae seqq. Nempe primum crinem nodô solvebant, et cinere adspergebant: tum pectus nudabant et humeros: et vestem non manu, sed chordâ vel fasciâ aliquâ, supra uterum nectebant, ne eâ decidentes patefierent quae natura operuit. Sic utero tenus nudae eiulabant, et unguibus, palmis, pugnis in se ipsas saeviebant etc. Factum id autem a Matribus praecipue, quas veluti Praeficas coeteri sequebantur: cum Praeficas alias, quae elevatâ manu modum luctus, et planctus signum darent dictando et conficiendo luctui conductas fuisse, notum sit ex Varrone de L. L. Idque tantâ violentiâ, ut pectora contusione planctuque inflammata, mors fuerit nonnumquam consecuta. Idem Barthius, ad Statium, Theb. l. 3. v. 126. etc. Vide quoque supra ubi de Luctu, et Lugentium ceremoniis. Proprie vero Planctut sonum undarum cautibus illisarum notat. Lucanus, l. 6. v. 690.Quod strident ululantque serae, quod sibilat anguis,Exprimit, et planctus allisae cautibus undae,Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.